Antike Kunst

Ars est disciplina vel operandi modus partim translaticius partimque novatus, qui nihil est nisi facultas longae actionum praecipuarum seriei exsequendi ut finis quidam attingatur. Sensu stricto, ars contracta est in quadam habilitate, sed, latiore sensu, omnes vias modosque rerum bene agendarum comprehendit. Artifex est qui aliquam artem exerceat. Artifices magna superbia suis operibus gloriantur, saepeque censentur per suum magnum opus. Lucretius per suum De Rerum Natura Michael Angelus Bonarotius per Davidis signum, Gulielmus Shakesperius per tales ludos sicut Romaeus et Iulia et Amletus, Princeps Daniae Thomas Edison per globulum electricum, Gulielmus Marconi per radiophonum Olim omnes artes in artes liberales et artes illiberales divisae sunt. Artes sic liberales appellabantur quae hominibus liberis discendi aptae censebantur, sed per aetates, notio de eo quod hominibus liberis aptum est aliquanto mutavit et ut exempla infra data monstrant, multae novae artes hominibus liberis dignae tandem excogitatae sunt, quae inter artes liberales a maioribus posteris traditas non censentur Illae bellae artes praecipue ad operis artifices pulchritudinem coluntur. Artes ingeniariae, ex contrario, sine fine aesthetico, ortae sunt praecipue ad propositum oeconomicum scientificumque

Ars hodierna est ars tempore praesente facta, artem postmodernam comprehendens, ex qua exstitit, quae ipsa arti modernae successit In lingua vernacula modernus et hodiernus idem significant.

Leave a Reply