In Graecia antiqua sophistae artem rhetoricam ut eloquentiae publicae artem pecuniae faciendae causa docuerunt. Contra illos, Plato philosophiam posuit sed ars rhetorica ut disciplina nihilominus semper bene aestimabatur. Romae nemo fere laudis cupidus adolescens non sibi ad dicendum studio omni enitendum putavit Cicero De oratore I. Anno libris de arte dicendi primum editis, Philippus Melanchthon aliter atque Aristoteles artem oratoriam non persuadendi, sed, ut Cicero et Quintilianus, artem docuit recte et copiose esse dicendi. Qui quid esset eloquentia numquam perspicacius exposuit, quam cum Ioanne Pico Mirandula se respondere simulavit Picus enim illud Platonis quod est in dialogo Gorgias qui Gorgias inscriptus est Hermolao Barbaro litteris exprobraverat, oratorem ab adulatione profectum et adeo contrarium esse philosophi qui sapientiam amaret, ut, cum falsa pro veris probari vellet quasi fuco, quo facies mulieris ingenua operiretur, arte sua dissimularet res ipsas. Contra Melanchthon adfirmavit, quam renatis litteris recentiores dicerent eloquentiam: invitis enim oratorem ita persuadere nolle, ut res ipsas his verbis laudare studeret, quibus essent dignae
Farbeinsatz und Emotionen
- Post author:Fabian Eltschinger
- Post published:4. February 2022
- Post category:Allgemein
- Post comments:0 Comments